- VISILAUS seu WIZLAVUS
- VISILAUS, seu WIZLAVUSnomen quorundam Vandaliae Principum: e quibus secundus huius nominis Arithbertum, Caroli M. militem et Fastradae sorore ductâ affinem, fratres habuit. Pater Billungi, seu Mistevoii, quem a Vistula ad Visurgim imperâsse et ductâ Vagonis, Episcopi Oldenburgi Vagriae sorore, Christianam fidem, quam dein desertam persecutus est, amplexum fuisse dicunt. Hôc nati filii Micislaus, Sedericus et Naco, Ottonis I. Imperatoris hostis, Paganam superstitionem pariter tutati sunt. Micislaô geniti, Mistaevo Rex Herulorum, Mizdrachus, et Grimmus, Rugiorum Principum con ditor: e cuius posteris Wizlavus seu Visilaus, expeditionibus in Livoniam propagandae fidei institutis celebris fuit: avus alterius Wizlavi, qui Danorum se obsequio subtraxit, et Imperio associavit: in cuius filio cognomine, Rugiorum Principum lineâ exti nctâ A. C. 1325. Pomeraniae Principes, Megapolitanis Danisque repugnantibus, hereditatem adiêrunt. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Genal. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.